317
PARACELSI DICTIONARIVM. 132
Iliaster primus, vel insitus, est terminus vitae, imò vita ipsa, vel vi¬
tae balsamus in homine.
lliaster secundus, vel praeparatus, est terminus balsami & vita
quam habemus exelementis, & elementatis rebus.
Iliaster tertius, est terminus balsami praeparatus, aut vita quam
habemus ex quinta essentia.
Iliaster magnus quartus, est mentis velanimi raptus in alterum
mundum, vt raptus Enoch & Eliae.
lliaster tamen in genere, dicitur occulta naturae virtus, ex qua res
omnes habent incrementum, aluntur, multiplicantur & vegetant.
De quo latiùs libro de metheoricis generationibus legitur apud
Paracelsum.
Imagines sunt metallicae figurae vel effigies, in quibus vires & vir¬
tutes coelestes operantur.
Imaginatio, est astrum in homine, coeleste & supercoeleste corpus.
Impressiones, sunt fructus inuisibiles, vt stellarum in rebus inferioribus.
Impurum alcali, est eius scuma quae aufertur in repurgatione
post extractionem.
Inanimati, sunt pygmei.
Inclinatio, est vis naturae quae manifestatur in homine quor¬
sum magis procliuis est eius vita, actionum & operationum demon¬
strationibus.
Incarnatiua, chirurgorum sunt medicamenta vulneribus cu¬
tem obducentia, vel carnes concludentia.
Inclusiua, vide supra, gladialis quid sit.
Incubus, est nocturnus spiritus illudens, fallensque mulieres in
somno, ac si cum eorem commiscerent.
Influentia dicitur, attractio virtutum & naturae syderum, ac pla¬
netarum superiorum in animum nostrum, per mentales imagi¬
nationes, quas semel haustas & receptas, retinemus, vt nobiscum ma¬
neant. Eaque duplex est, vna per creaturam ad nos deriuat, vt in¬
KK 4 fluentia