141
TERTIVS. 115.
Per mare atlantiacum Boreae contemptor & austri
Vsque coloratis gazas conuectet ab Indis,
Ille autem diues celso cui mittit Olympo,
Aeternus genitor votis optare secundis,
Quicquid mortales possunt, cum lumine recte est,
Imbutus fidei, sanamque in corpore sano.
Mentem habet, externis etiam quae commoda visa
Non bona Chrysippo rebus vallatur opimis,
Sed quando humani generis pars maxima se se,
Heu misera argento semper metitur & auro,
Ditior ille quidem, nunc passim creditur area,
Qui plena fruitur, & abundat vtroque metallò,
Acceptosque domi nummos aliena remittit,
In regna vt numero, numerum reserata tabella
Multiplicet, lucrisque nouis, noua faenora iungat
Quae princeps, populusque rapax predentur & unda
Mergantur pelagi, & bellis rapiantur iniquis
Hic mihi semper erit diues, magis ille caminis
Qui trahit è proprijs argenti pondus & auri
Annua centene superet quod faenora mensae
Absque dolo prauo, sine ui; sine fraude maligna
Impensa fretus pauca, paucisque diebus
Quod lucrum nequeunt reges populique nec hostes
Irati auferre, aut vasti inclementia ponti
Purgamenta soli, nam flauum vertit in aurùm
Quomodocunque libet, soli sibi conscius ipsi
Vt
H ij