141
TERTIVS. 119
si ea vescamur, naturam saperet. Audierat enim for¬
tassis illud, miscuit argenti lętalia pondera viui, coge¬
ret vt celerem vis geminata necem, & facile quorun¬
dam legerat libros, affirmantium proprietates natiui
auri, praecipueque laetitiam afferrentis & repugnantis le¬
prae, non reperiri in auro factitio, quibus tam ritè repu¬
gnauit Timon inter disputandum de rebus metheorolo¬
gicis, quam perperam admisit astrologicas imagines ad
auri confectionem accersendas: liberauerim ego eas qui
hac suspicione laborant ab omni metu: nam si verùm
est, aurum quod fit per artem veram auri tenet essentiam,
& quod est sequens accidentia omnia, quae secundum na¬
turam fluunt ab ea, vt ante monstrauimus: ergo & lae¬
titiam afferret, modo eae sint partes auri, & aduersa¬
bitur leprae, si ad aurum id pertinet; At dixeris fortas¬
se, in aurum quod ars moll tur & viuum argentum &
alias quoque res uenenatas ingredi. Affirmauerim & ego
ex rebus eisdem immis in terrae sedibus aurum procrea¬
ri. Deinde subdiderim posse per artem fieri aurum mul¬
ti fariam, non vno tantammodo: Adiecero & illud si quae
forte adhibentur ad artem complendam venenata fo¬
menta, non ad essentiàm rei quae fit ea pertingere,
sed haberi inter instrumenta transmutationis huc,
& illud etiam attulero viuum argentum, cum vel in
argentum solidum, vel in aurùm est redactum, vt vi¬
uum argentum esse desijt, ita laetalem ammisisse
proprie¬
H iiij