457
BREVIS. 295
& contra veri monarchiam erepsit. Perpetrato
crimine hoc radice malorum & vitiorum om¬
nium, cecidit istud regnum in seipsum diuisum
vnà cum suo principe Lucifero, suisque legioni¬
bus commilitonum. Non est ergo quòd mire¬
mur, si Deus in creatione mundi Genesis die
secundo non dixit, vt alijs quinque diebus, hoc
verbum scilicet: Vidit quòd bonu esset, ob nu¬
meri primordium, ex quo multitudo sumpsit
originem confusionis, diuisionis, & controuer¬
siae per binarium contra Deum & naturam. Non
ideo (vt suprà diximus) duo semper esse dam¬
nanda asserimus, modò tamen in vnione per¬
sistant, vti duo in carne vna. Sed quoties diuisa
fuerint in binionem, id est, bis vnionem effice¬
re volent contra monarchiae naturam, cum bi¬
nario esse reprobanda, vn à cùm sua prole qua¬
ternaria monomachię, vel potiùs quateruario,
vel variato quadriconio, ex biuariato genera¬
to. Quoties igitur duo vel plura pacem obser¬
uant in vnitatis veritate, bene constitutam esse
dicimus duernionem, & non dualitatem. Non
ita de binione vel bis vnione censendum, quia
non debent, nec esse possunt duae vniones, sed
vna tantùm, vt non nisi Deus vnus, & non plu¬
res, neque pauciores. Ternarium etiam nolu¬
mus interpretari teruarium, quia proles est &
foetus vnarij, qui nunquam variauit ab vnitate,
quod fecit binarius. Vt nos tandem animum
T 5 recolli¬