233
ARGYR. ET. CHRYSOP.
137
li rerum specie persistit, magísque
est materia argento & auro proxima,
quàm vua acerba vuae maturae: quip¬
pe quòd haec, si desit causa efficiens,
statim putrescat, si autem eadem prae¬
sens sit causa, maturescere nisi longo
temporis interuallo non possunt. At
argentum viuum, nusquam corrum¬
pitur, etiamsi causa praeteriti, quae illi
ortum dedit, fuerit absens. Hinc
psum Plinius liquorem aeternum ap¬
pellauit. Vi autem efficiente semini
argentifico aut aurifico insita, & calo¬
re igneo externo iuuante ex eodem
argento viuo statim argentum aut au¬
rum concrescit.
Quintum Argumentum.
Natura produxit omnes species
propter fines vsúsque certos & ho¬
minibus necessarios.
Atqui ferrum vsui hominum aequè
necessarium est vt aurum.
Natura ferrum aut reliqua metalla
non produxit, vt ex his aurum effi¬
ceret, sed vt vsui essent homini¬
bus.
Mercu¬
rius non
corrum¬
pitur.
Liquor
aeternus.
V.