233
Mutatio
metallo¬
rum non
fit per
corru¬
ptionem.
sed per
dissolu¬
tionem
simpli¬
ce.
142
APOLOGIA
quam erit proxima humano corpori
materia, nisi priùs in chylum & sanguinem
humanum mutatus sit. Assumptionem
probas à sensuum testimonio. Metalla
enim mutata in alia metalla aut in ar¬
gentum viuum videntur esse eadem
materia: nam metalla fusa videntur es¬
se argentum viuum, hoc autem sine
gne est liquidum.
Responsio.
Falleris multum, Eraste, in similitu¬
dine carnis & sanguinis suilli mutandi
in sanguinem humanum, & metallo¬
rum mutandorum in argentum viuum.
Illius enim sanguinis mutatio est per
corruptionem seu interitum eius¬
dem, & ortum Chyli & sanguinis hu¬
mani, in qua mutatione omnia acci¬
dentia pereunt, & fit, vt dicunt, reso¬
lutio vsque ad primam materiam, prius¬
quam fiat sanguis humanus, nec quid¬
quam sensilis materiae prioris percipi¬
tur, non secus ac in ligno mutato in ci¬
nerem, qui est proxima vitro materia.
At mutatio metallorum non est per cor¬
ruptionem, sed simplicem dissolutionem &
secre¬