233
Variae
Chemi¬
corum
opinio¬
nes de
materia
lapidis.
150 APOLOGIA
quódque pressiùs vrgere videtur, prę¬
sertim cùm de materia agitur, ex qua
semen argentificum aut aurificum pro¬
licitur. Non enim omnis materia om¬
nes obtinet facultates & vires, sed sua
est cuiquo propria, & vnica & simplex
est veritatis cognitio, & reuera variae
sunt de materia opiniones apud Che¬
micos. Nam & Heber in sua summa
perfectionis, medicinam quae coagu¬
lat argentum viuum vulgare, ex so¬
lis corporibus metallicis prolici posse
profitetur, vel ex iisdem cum suo sul¬
phure, vel arsenico praeparatis, vel ex
solo eodem argento viuo. Ex tanto
pinionum diuersarum conflictu artem
arguendi occasionem aliquam habui¬
sti, Eraste, & idem pronunciandi, quod
Dauus Pamphilum alloquitur apud
Terentium, Quae res in se, nec consi¬
lium nec modum habet vllum, eam si
tu ratione certa postules regere, nihili
plus agas, quàm si des operam, vt cum
ratione insanias.
Quod ad agendi modum attinet,
non adeò me mouet modò de mate¬
ria