233
Argentum
potest in
aurum
mutari
sine se¬
mine au¬
rifico.
APOLOGIA
Quid si etiam sine aurifico semine ar¬
gentum in aurum mutari posse dixe¬
ro, & cuius in superioribus patefeci
experimentum? Huiusce enim effectus
causa est vis ignea aquarum acrium,
& aliae causae, quas retulimus. Quod si
opinionum diuersitas, & plerunque
ex diametro contrarietas sit argumen¬
tum sufficiens ad damnandam artem,
quid magis contrarium, quàm Physi¬
corum, Medicorum & Iure consulto¬
rum in scholis pugnantes opiniones
in plerisque, de quibus est disputatio?
Nónne in Iureconsultorum nostrorum
Pandectis alium alius opinionem con¬
demnare saepè solet, suam autem tue¬
ri? Nónne in forensibus iudiciis & iu¬
dicis & consiliarios in diuersas trahi
sententias quotidie experimur, in iis
praesertim quaestionibus, quae in iure
consistunt? Sed & ex Medicis, qui in
consilium adhibentur, vt morbis ae¬
grotantium consulant, & remedium
afferant, rarò videas plures, qui in
nam eandémque eant sententiam?
Quippe