317
PARACELSI DICTIONARIVM. 133
Mechanopeotica, est inuentio artis aquaticae, vt fontium in aëra
pulsorum, siringarum, aquarum exaltatiónum per fistulas & ven¬
tilia, folles ac similia.
Meditatio, dicitur quoties cum aliquo alio colloquium habe¬
tur internum, qui tamen non videtur, vti cum Deo ipsum inuocan¬
do, vel cum seipso, vel proprio angelo bono.
Melaones vel meloes, sunt scarabei volitantes colore splenden¬
tes aureo, qui attriti suauem edunt odorem, in pratis mense Maio
potissimùm reperiuntur.
Meliboeum, est cuprum.
Melissa non pro apiastro, sed pro manna sumitur ex nobiliori¬
bus herbis tracta magisterio.
Melusinae, & meliorae filiae regiae quondam propter peccata de¬
sper abundae, fuerunt à Sathana raptae & in spectra transmutatae, spi¬
ritus malignos, lemures horribiles, & in immania monstra. Viuere
putantur absque anima rationali, & in brutali solùm corpore phan¬
tastico, nutriri elementis, atque vnà cum istis in extremo die iudi¬
cij transiturae, nisi cum aliquo homine forte fortuna matrimonium
contrahant, tum demum vt ipse naturali morte interire posse, vt
matrimonio naturaliter viuere virtute huius vnionis. Eiusdem sta¬
tus atque generis plura spectra haberi creditur in desertis, in syluis,
ruinis, monumentis, arcibus vacuis, & in extremis littoribus ma¬
ris. Vulgò maledicti vocantur homines, sed proprio nomine spe¬
ctra vocantur atque diabolorum sancti, cum quibus versantur ca¬
codaemones, suas illusiones & portenta perficiunt.
Mensis philosophicus, est tempus digestionis, videlicet quadra¬
ginta dierum.
Mercurists à natura coagulatus, est solidum metallum. Arte ve¬
coagulatur, aut cum metallis, aut mineralibus, vel sine ipsis per
se, aut per alia extra mineralem naturam existentia. Vide supra tra¬
ctatu secundo de coagulationibus eius.
LI 3 Mercurius