485
SOLVTIO QVINQVE
ibidem dicitur.
AB experientia autem in mineris acquisita expresse patet
transmutationem metallorum imperfectorum continuo à na¬
tura fieri uersus aurum, & propterea saepe reperiuntur mi¬
nerae. mixtae minerarum enim fossores in quibusdam mineris
stagni & plumbi reperiunt substantiam argenti puram in
examinatione & purificatione, & in quibusdam mineris
aeris et ferri substantiam auri puram quamuis forte in mine¬
ris ferri hoc raro reperiatur propter sui magnum inquina¬
mentum & elongationem ab auro, & in quibusdam mine¬
ris argenti reperiunt substantiam auri purissimam, ut in re¬
gno Seruiae, id est, Rassiae, quod est in Sclauonia & sunt sic
simul a natura unita ut aurum non appareat sensu, immo
uidetur totum argentum, sed per examen quod cum sulphu¬
re fit in igne seperant hoc ab illo. Ex quibus patet onmnia
metalla in transitu & uia esse ad aurum, & ideo iam plu¬
ris repertum est in partibus Alemaniae et etiam alibi in minera,
argentum imperfectum copiose quod est passum scatesim, id
est, indigestionem ex indigentia caloris, & dicunt tunc &
consulunt, qui de mineris sciunt, quòd sic dimittatur usque
ad trigesimum aut plus, sic cognoscunt experti ut fiat opte¬
sis, id est completa digestio a calore minerae & erit argentum
uerum. Propter quod dixit Geber in capitulo de natura so¬
lis, quòd a mineris aeris manant squamae aeris per fluxum aqua¬
rum cum arenis & cessante fluxu aquarum squamae illae in
arena coquuntur, & digeruntur per trigesimum ex solis ca¬
lore & siccitate arenae inter quas inuentum est aurum pu¬
rissimum. Patet igitur experientia ueridica naturam conti¬
nuo mutare alia metalla ad aurum, quia quamuis sint in
quodam termino motus, tamen non sunt in ultimo, unde