405
MAGIA NATVRALIS.
361
non distillet, & tunc cessa, & dimitte in¬
frigidari, collige illam aquam & serua
in loco calido & humido, & caueas ne
aliquo modo poßit respirare. Et memen¬
to, quòd habeas pallamvnam in lutamen¬
to rostri alembici, & collo receptaculi, vt
aliquando in illam extrahere possit, vt
recipiens habeat respiraculum: quoniam
tantus est ibi subitus calor, quòd illud con¬
tinens sufferre non potest calorem illum
excessiuum. Ergo quandoque oportet, vt
aperiatur, & quandoque claudatur.
Nota, quòd haec aqua ex re vili facta,
habet vigorem conuertendi corpora in suam
primam materiam, quae coniuncta vir¬
tute vegetabili, est multae perfectionis,
& statim, postquam distillata fuerit,
vult poni ad practicam, ne spiritus, qui
est subtilis, & extraneae naturae, pereat
per aerem, quoniam ingressus est ple¬
nus.
De nu¬
Aa 5