317
PARACELSI DICTIONARIVM.
Pulpezia vel pulpelxia, est stupor, attonitus, apoplexia, vel sydo¬
ratio.
Praesagium, est praecedens aliquod notabile signum rei futurae
historiam, ex quo prophetia quandoque sumitur.
Praeseruatiua, sunt medicamenta vitam à suis inimicis, & corru¬
prionibus defendentia.
Pressorium, est torcular.
Primales, dicuntur corpora fallacia nobis ab astris ob oculos po¬
sita, de quibus Paracelsus eodem loco super Matthęum fusiùs dif¬
serit: dicuntur aliàs Prumalia.
Pruinum, est prima tartari species.
Pruina, sed pruna, est ignis persicus.
Pulsatiles, arteriae venae dicuntur.
Pusta, est saniei digestio, à pure dicta.
Putredo, est generationis materia prima, sed meliùs.
Putrefactio, pro corruptione sumitur in alterationem.
Pygmei, dicuntur homunciones vel subterranei spiritus, quos
etiam faculas aut scintillas vocant. Non natos esse perhibent, neque
habere parentes, sed non aliter ex corruptione terrae, quàm ex equi¬
no fimo putrefacto scarabei, generari.
Pyromantia, dicitur ars ex igne praesaga, quum ignis astra se pa¬
lam faciunt hominibus, vt inde veri noticia prorumpat eius quod
quaeritur, ablato quouis dubio, vel suspicione. Exemplo sit quod de
buxo fertur, & folijs eius in ignem proiectis, singulis eorum de qui¬
bus habetur suspicio nominibus inscriptis, crepitare sontis folicu¬
lum & exilire perhibetur. Non aliter de futuris, coniectura multo¬
rum simul, fieri posse putant. Aliud est.
Pyrotechnia, haec solùm operatur in praeparationem rerum na¬
turalium ignis adminiculo, sed medio, ac potissimo instrumento
potius.
Pyrola syluana, vide parthenion.
Qualitas,