317
PARACELSI DICTIONARIVM.
transire valeat ad scopum verum recuperandae sanitatis in medi¬
cina. Quod etiam à suis tractationibus deprehenditur, vt quod hoc
loco sit affirmatum, alio negetur apertissimè. Tum demum ad sa¬
cram distinctionis anchoram eis tanquam ad asylum confugien¬
dum, quibus suum delirium demonstrabitur. Quapropter foelicis¬
simum physici ac medici iudicandum est ingenium, quod à confu¬
sione physica, nouerit in spagiricam rerum vnionem, infallibilem
semitam deflectere. Hactenus de qualitatibus dictum, vt videat le¬
ctoraliam esse de his Paracelsi mentem, & infidelium vel Graeco¬
rum opinionem.
Quartatio, dicitur summum examen auri, hac via videlicet, vt
argenti partes nouem ad vnam auri commisceantur liquatione per
ignem. Deinceps aqua stygia vel forti resoluantur ambo simul. Ar¬
gentum totum in aquam confluit, auro solo subsidente pulueris
instar spadicei nigricantisque coloris.
Quinta essentia, dicitur spiritualis materia quaedam, corporali¬
ter ex omnibus herbis, plantis, & alijs quibuscunque rebus vitam ha¬
bentibus tracta, & ad summum gradum subtilitatis adducta, per se¬
parationem ab omnibus elementis, & impuritatibus: item vires &
virtutes, omnisque medicina incorruptibilis, in quibuscunque rebus
delitescens. Dicitur aliàs rerum forma specifica, quae si à specie remo¬
ueatur, ad suum genus accedit, altiusque progreditur donec in cen¬
troquiescat. Quod his tribus characteribus elegantissimè denota¬
tur à Paracelso. 2. 4. 0. Hoc est per abiectionem confusionis & impa¬
ritatis impuritatisque elementorum quatuor, peruenitur ad duplatam
quintam essentiam in decade sub vnione creata quiescentem.
Quintum esse cuiuslibet elementi per se solum, est animal ex eo¬
solo productum.
R.
Ragadiae, sunt nolae vel apostemata pudendorum.
Rana, est apostema sub lingua.
Realgar,