233
214
APOLOGIA
artis potestate esse: vim insitam & pro¬
lificam semini plantarum & animalium
infundere, non artis quidem, sed solius
naturae esse munus: At materiam me¬
tallorum imperfectè mistorum resol¬
uere, & ad materiam argento & auro
proximam reducere, eamque & argen¬
tum viuum vulgare perficere, non so¬
lùm naturae in mineris terrae, sed & ex
tra eas opus esse artis impellentis cau¬
sas naturales, vt agant in subiectam ma¬
teriam. Formas eorundem metallorum
ex perpessione materiae & corporeis
affectibus magis quàm ab actionibus
iudicari. Eosdem affectus & proportio¬
nem argenti & auri in materia illis pro¬
xima sola mistione accersiri. Quibus
quaesitis & comparatis in eandem ma¬
teriam proximam statim argenteam
aut auream formam à causa efficiente
prosilire. Argentum & aurum, praeci¬
puè verò aurum finem esse naturae me¬
tallicae mistionis: Vitrum verò finem
esse omnium corporum naturalium,
quae corrumpuntur, & horum mate¬
riam tandem in vitrum misceri. Huius
scilicet