457
BREVIS. 311
more, qui fuit aquarum inferiorum, Deus ele¬
menta segregarit, non in quatuor peculiares
humores, sed in vnicum, & reliqua tria longè
diuersa, & ab humore prorsum aliena forma.
Quid mirum? cùm ipsi manifestam solùm se¬
ctati naturam, occultae penitus sint ignari: non
aliter de quibusuis rebus iudicare possunt, quam
superficialiter. Verùm non ita se res habet in oc¬
cultioribus vt putarunt. Nunquid percipere po¬
tuerunt, corpus & sanguinem esse duo diuersa
corpora: prius quod alitur, & ex semine produ¬
ctum fuit: posterius verò, quod alit ex potu ci¬
boque proueniens externis? ludicium igitur eo¬
rum est in alente, & externo corpore, non au¬
tem in eo quod est subiectum accidentium &
morborum susceptiuum. Proinde cibis & poti¬
bus in sanguinem & excrementa conuersis me¬
debuntur, potiùs quàm indisposito corpori na¬
turali, accidentali cuipiam & excrementali. Si
dicant nullam esse differentiam inter sperma
& sanguinem, quòd affirment ex isto superfluo
illud generari. Negamus quod asserunt, nem¬
pe sanguinem vt in venis aut alio loco haeren¬
tem, esse spermatis originem: inde sequeretur
absurdum videlicet, generari corpus humanum
ex liquidis tantùm, & non ex reliquis etiam so¬
lidioribus membris, totumque corpus genera¬
ti sanguineum esse, non carneum, neque osseum,
etc. Contrà fatemur quidem sanguinem à na¬
V 5 tura