317
PARACELSI DICTIONARIVM. 143
Tenacitas glutinis, est resina mineralis, vt resina pini est abietis,
terebinthina laricis.
Terra auri, est lithargyrium aureum.
Terra argenti, lithargyrium argenteum.
Terra fidelis, est argentum, quod aliàs terra est coelestis, & coelum
terrestre, pro luna si sumatur argentum, qua etiam ratione dici pos¬
set argentum coeleste, luna.
Terra hispanica, est vitriolum.
Tinkar, est borax.
Tinctura dicitur, quod colore suo penetrat & tingit alia corpo¬
ra, vt crocus in aquam iniectus.
Thamatica, diciturars per quam inuentae sunt machinarum
perationes aëre, vel aqua motae.
Thaphneus, est medicina munda & repurgata.
Thisma est, minerarum ductus, aut venae subterraneae.
Toruscula, dicitur gutta, vt toruscula pini, pro resinę gutta expi¬
no vel abiete, toto pro parte sumpto.
Turba magna, est astrorum firmamenti coeli innumera multi¬
tudo. Est etiam praesagium quòd fit ex omnibus, quae continet in¬
ferior elementorum quadruplex mundus.
Turbith minerale, dicitur mercurius absque vllo corrosiuo in
dulcedinem praecipitatus.
Trachsat, est metallum in sua minera adhuc existens.
Trarames, vmbrarum sunt & spectrorum inuisibiles, auditae ta¬
men, actiones.
Trifertes, dicuntur spiritus ignem inhabitantes.
Trigonum, est spirituum astrorum transmutatio quadruplex,
iuxta numerum elementorum quatuor. Vnumquodque regit ac
durat ducentos annos. Vt quum trigonum igneum incipit, super¬
ni Planetae suam coniunctionem semper habent in igneo signo,
donectrigonum hoc durabit, sic de reliquis.
Nn 3 Tronus