405
RAYMVNDI LVLLI
374
extrahe materiam tuam ab ampulla, cum
aliquantulo de praedicta aqua, & ponè in
cucurbitam & superpone alembicum, vt
desiccetur materia, qua desiccata scias
pondus eius, & eo scito habeas aquam vi¬
tae peroptimè rectificatam in vase circu¬
lationis, et de ipso tria pondera superpone,
et tam cito pone alembicum et claude be¬
ne, & completa distillatione, dimitte in¬
frigidari, & tunc videas quòd terra sit
bene sicca, & iterum pone aquam nouam
in simili gradu rectificationis existentem
secundum pondus praedictum, & omnes
aquas illas, quas à terra sic extrahis, po¬
ne ad partem in ampulla bene clausa, &
omnes illas operationes reiterabis, donec
terra in subtilissimum & inpalpabilem
puluerem sit reducta.
De exuberatione Mercurij.
Modo diximus de calcinatione seu li¬
quefactione spirituum, Quibus om¬
nibus