457
316 DVELLVM ANIMI
rius, & Luna. Qui ducem vtrunque habent
propitium, & non reluctantes comites, fortu¬
nati dicuntur, & ad sapientiam adeptam ido¬
nei: contrà verò inepti, quibus ista non con¬
tingunt. Si huius astronomiae cupis aliquam
habere noticiam, iudicium à teipso facias
portet, vt teipsum cognoscas priùs quàm de
liosis iudicaturus. Saturnus itaque dux est
mnium studiorum vniuersalis, & praesertim
abditorum: Iupiterquidem religionum, Mars
bellorum & controuersiarum: Sol regnorum
dominiorumque: Venus amorum: Mercurius
negotiationum, & mechanicarum artium:
Luna autem constantiae. Qui ducem habent
Saturnum priorem, louemque ducem poste¬
riorem, Solem comitem primum, secundum
comitem Lunam, tertium Mercurium, quar¬
tùm Venerem, & quintum Martem, facilè ad
sublimia scandunt. Contrà quibus dux prior
est Saturnus, & Mercurius dux proximus, co¬
mes primus Mars, secundus Venus, tertius lu¬
piter, quartus Luna, quintus verò Sol: istis non
facilè contingit adire Corinthum. à natura ta¬
men si non iuuentur, arte hac videlicet. Sum¬
mo studio conatuque maximo Mercurius est
in louem conuertendus: Mars in Solem: & Ve¬
nus in Lunam. Exempli gratia, quicunque dita¬
ri plurimùm appetunt, vt absque sollicitudine
viuere possint, & qui sibi solis quum bene sit,
lios