317
PARACELSI DICTIONARIVM. 144
Volatile, dicitur ingenere leuissima quaeuis & facilè sursum lata
materia, vt cinis, puluis, & similia.
Vomitiuum, dicitur omne medicamentum, quod sursum pel¬
lens per vomitiones purgat.
Vulcanij, siue Vulcanici, dicuntur operarij vel artifices semper
circum ignem versantes cudendo, liquefaciendoque.
Vlcus aestiomenum, est cancrosum apostema depascens.
Vlissipona, est herba serpentaria.
Vmbragines, dicuntur pygmei.
Vmbratiles, aut Vmbratilia, corpora transmutata sunt in ho¬
minum conspectum ab astris & suis ascendentibus occultis oblata,
quae non secus atque lemures apparent oculis, idque per magicam
virtutem & efficaciam.
Vndae, vel Vndenae, dicuntur homines aërei terrenique spiritus.
Vndosa, dicuntur quorumuis animalium excrementa.
Vnitas Trithemij, est ternarij in vnionem reductio per abiectio¬
nem binarij, estque supernaturalis & spagirica: Fundamentum ab¬
strusarum rerum indaginis. Hac posteriore Philosophiae partè, fit
transitus ad priorem, per medium Philosophiae moralis.
Vrina, est sal resolutum, generatum in hepate, per suum emun¬
ctorium, vt superfluum excrémentum salis, à natura pulsum.
Vrina vini, est acetum, vsurpatur pro hominis vrina vinum as¬
siduò bibentis.
Vzifur, dicitur cinabaris.
W.
Vvarnas, est acetum Philosophorum.
Vvismadt, est leprosum, rude, non tractabile vel malleabile stan¬
num, liquale tamen.
X.
Xenechtum, est praeseruatiuum externum contra pestem collo
Nn 4 appensum,