115
3
EXCELLENTISSIMO VIRO
PETRO SEVERINO DANO
SERENISSIMUS REGIS DANIAE
ARCHIATRO
Thomas Mufettus Anglus
[GR] εὑπράτεν. [/GR]
QVANDIV Philochemię ani¬
mum adieci, ornatissime Se¬
uerine; tandiu eius praestan¬
tiam singulis Medicinae stu¬
diosis innotescere posse, plu¬
rimum peroptaui, quippe ex qua tantam
sanitatem suauitatemque hausi, quantam non
optare alijs communem, vix hominis, ne¬
dum philosophi esse existimarem. Tamen
cum cernerem tuam illam ingeniosissimam
& cedro dignissimam Idaeam à vulgo me¬
dicorum honore non satis amplo exceptam;
teque & oleum (quo saxa mollire instituisti)
& operam paene omnem perdidisse: vere¬
bar equidem ne cum hoc libello iniquiùs
A ij