115
15
DIALOG. APOLOG.
CH. Nugas agis, Phileraste. neque enim me
tibi herum, vel te mihi seruum fuisse, vnquam
memini. sed vnde soluis, obsecro? qua pa¬
tria oriundus es? PH. Athenis Galenicis sol¬
ui, patriam Germaniam habeo. CH. Quid
igitur huc aditio fuit, hospes? cur me deri¬
diculi causa salutas? Quid Athenis Gale¬
nicis valedicens huc appulisti? PH. Quoni¬
am vbi nihil praeter morum corruptelam,
scientiae inopiam, loculorum exenteratio¬
nem video, ibi si sceptrum detur, non est
cupita mansio. CH. Bona verba quęso. vix
sentio talium operarum viros esse Athenienses,
quod si tales fuerint, merito aufugis, recté¬
que facis aduena, quòd ab eorum consortio
accuratè abstines. PH. Immò tota Athe¬
niensium atque Galenicorum gens est inter
homines mea quidem sententia, vt Napelli,
Aconita, Chamaeleontes. coloris splendo¬
risve elegantia oculos atque animos pascunt,
bono tamen vsui sunt nulli. CH. Tace, ob¬
secro. si quid Galenici Ethices praecepta
transgrediantur, id Theologi reprehendant
velim, Politici puniant. Tuum verò est, me¬
dicus cum sis, illorum in medicina errores
arguere; nam in alienam prouinciam ex¬