115
22
DE CHYM. MEDICAM.
stuque aestimare soliti sumus: parùm Natu¬
memores, quam ingentem auri thesaurum
in terra omnium aedium vilissima recon¬
dere animaduertimus. Ceterum nunc
cortice satis conspecto, ad nucleum per¬
uenire fames est. CH. Ingredere igitur.
Sed priusquam pergis, cede in hoc apody¬
terium: atque ibi credulitatem, postea socordi¬
am exue. PH. De socordia placet quod
imperas, atque sentio necessum esse. Verùm
credulitatem quisquis omnino omnem exu¬
erit, huic disciplinae non altius imprimunt
vestigium, quam triticum in mari satum.
Nam iuxta illud Aristotelicum, [GR] δεῖ μὲν τον
μανθάνοντα πιστεύειν [/GR], vt discipulum habeas
liberalem, modestum, beneuolum, attentum,
docilem, & instar luti in quancunque partem
fingendum. CH. Immò intelligentia di¬
scipulum decet, credulitas non decet. Nam
si huic te subieceris, Atheniensis: animę im¬
mortalitatem, Dei omnipotentiam, mundi crea¬
tionem, omnemque Christianorum doctrinam,
ad Galeni exemplum, deridebis: nihilque tam
improbè ab ipso defensum est, quin tuo vi
cissim calculo confirmabitur. Quare nec
mihi, nedum cuipiam vlteriùs habeto fidem;
quàm