457
318 DVELLVM ANIMI
paupertatem recole. Contra martis vindictam
atque tyrannidem, oppone Christi patientiam.
Contra veneris lasciuiam, templi Dei mundi¬
tiam, quod cor tuum esse debet. Breuius, contra
haec omnia, mortis memor & resurrectionis
esto. Si idipsum facere cupiens à diabolo retra¬
haris, & à bonis meditationibus, ad alias vanas
& perniciosas cogitationes (vt ferè semper fie¬
ri solet) contrà mox prolato verbo domini no¬
stri Iesu, dic, Abi hinc à me Satana, & subinde
ad bonas redi meditationes, assiduoque praelio
sic bono vince malum, id est, oratione propel¬
le tentationem. Arma sunt potissima, quibus
in hoc duello praeliandum, est oratio, qua ro¬
bur & vires contra nostrum inimicum acqui¬
rimus. Rursus, vt meliùs intelligatur hoc ge¬
nus doctrinae, repetam. Quatenus saturnus ge¬
neralis studiorum omnium dux prior est, primo
mense foetum regit in vtero matris, adiungitur
illi socius dux alter (alioqui semper in omnibus
vnum idemque studium operaretur, quod ab¬
surdum foret) qui secundo loco ducem priorem
comitatur: tertio comes primus: quarto secun¬
dus: quinto tertius: sexto quartus: & septimo
comes quintus. Verbi gratia, si quis ducem al¬
terum Iouem habeat, studium eius ad pietatem,
charitatem & sanctimoniam dirigetur, modò co¬
mes inde primus fautor sit istius inclinationis,
vti Sol, ad regnum Dei: si Luna, constantissima
professio