115
40.
DE CHYM. MEDICAM.
pares nunquam facitis, quia numero Deus
impare gaudet. Pumbeas quoque, aureas;
achrestas, polychrestas; tenebrarum, lu¬
cis; sine quibus esse volo, sine quibus esse
nolo, vocatis: atque ita speciosis nominibus
ingratissima medicamenta, tanquam fronde
aspidem obtegitis. Taceo syrupos longos
& breues, magistrales communes, vnos &
alteros, nescio an magis doctorum delira¬
menta, an ludos foeminarum. Transeo item
aromaticas confectiones, quibus nihil pue¬
rilius est: nam si saccharo percocto parum
ex oleo stillatitio cinamomi, anisi, cumini,
margaritarum, ambrae, moschi, rosarum ue
infuderis: motibi mancipium, nisi diacina¬
momo, dianiso, diacumino, diamargari¬
tae, diambrae, diamoscho, diarosato aro¬
matico, vt gratius, sic efficacius pręscripse¬
ris medicamentum. PH. Nae tu non exa¬
minas, sed exanimas officinam nostram. Ta¬
men reuera ab illius confectionibus valdè
quoque meus animus abhorruit, cum ipsas
vel ingratitudinis vel periculi plenas vide¬
rem. soleo enim quoties bilem purgare vo¬
lui, scribere in hunc modum: Recipe rhabarb.
electi drach. 2. spicae Indicae, cinamomi, ana
scrup.