485
DE PRINCIPIIS
humido aqueo, ut dicitur quarto meteororum, talia autem
sunt metalla, & eis similia. Et quia humidum aqueum fa¬
cile euaporat ab igne, metalla autem suas conseruant humi¬
ditates etiam in magnis ignibus, ideo humiditates metallo¬
rum non simpliciter aqua, sed ut est passa cum alijs. elemen¬
tis. Vt autem natura aquae in metallis permaneat cum du¬
rabilitate, ideo oportet ut sit uiscosa & unctuosa ut posst
permanere, ut patet in humido nutritiuo animali. Et quia
humidum uiscosum uidemus in pluribus inflammabile facile
& ab igne non separari donec finiatur, tale autem humidum
non reperitur in metallis, ergo non uidetur solum humidum
uiscosum & unctuosum metallorum esse materiam. Sed ut
est passum à terrcis partibus.
VNDE notandum quid in generatioue metallorum est
duplex humiditas, una uiscosa extrinseca, quae non uenit ad
unionem totalem cum terrestribus partibus rei, & haec in¬
flammabilis & sulphurea, & alia est humiditas uiscosa in¬
crinseca, & haec una & similis est per totum cum partibus
terreis & haec non est inflammabilis sed incombustibilis, quia
in suis partibus terreis tenuissimis adaequata & commixta
est mixtione forti taliter, ut minimum unius sit idem factum
cum minimo alterius, & unius plurimum cum plurimo al¬
terius, & facta sunt à propria digestione argentum uiuum.
Ideo pars humida non derelinquit partem siccam in igne nec
econuerso. Sed aut cum tota sui substantia recedit ab igne,
aut cum tota permanet, & hoc facit quòd pars humida non
adhaeret tangenti, quia partes terreae ipsam ligant & tempe¬
rant aequaliter, pars etiam sicca non terminatur termino pro¬
prio, quia partes aqueae ipsam soluunt & aequaliter contem¬
perant, ideo humidum & siccum aequantur in ipso.