115
61
EPISTOLAE QVIN¬
VE MEDICINALES AB
EODEM AVTHORE
conscriptae.
PHILALETHI GERMANO
Chymista. S.
Venisse ad te quendam Galenicum
scribis, magno conuitiorum men¬
daciorumque numero, ceu hastis amen¬
tatis instructum. Qui licet non scutum ef¬
ferri postulat, sed scuticam: placuit tamen
tandiu illi respondendo vacare, quandiu
aegrotus hic apud quem nunc versor, otium
mihi concesserit. "Obiicit," inquis, "Chymistas
à patrum auctoritatibus omnino recedere": id
quod in aliquibus si faciant, probrum ho¬
nestum iudico: si verò in omnibus (vtis
malitiosè fingit) censeo periniquum.
Valdè enim probo illud Hippocratis; col¬
laudo omnium medicorum sententiam,
[GR] ἥνπρ ἐκ πριπτώσιος ποιῆται τὴν ἀρχὴν, καὶ
τὴν καταφορὴν ἐκτὺ φαινομένων μεθοδεύη [/GR].
Elegans quippe est ex demonstratione at¬
que opere manans oratio, inelegans con¬