457
320 DVELLVM ANIMI
seipso poterit ad hunc modum, si non alia ra¬
tione didicerit, cognoscere. Consideret quod
primum & potissimum sibi veniat in men¬
tem, hęreatque tenacissimè studium atque de¬
siderium: si comperiat esse vt ditetur, iam ha¬
bet indicium inclinationis Saturni ad Mercu¬
rium. Secundum, vt otiosus viuere posset ac li¬
ber, iam habet Martis inclinationem, qui me¬
tere cupit vbi non seuit, imperare & non obe¬
dire. Tertium si fuerit, vt in delitijs viuere va¬
leat, iam habet Veneris inclinationem. Nec
propterea despondeat animum, si qui boni
subsequuti fuerint comites. Vt si per quartum
aliquando fratris calamitosi, vel egeni ipsum
miseruit, iam habet Iouis inclinationem; quam
in Mercurij locum substituere potest. Si per
quintum inde studium, in mentem venerit
Deo in posterum diligentiùs quàm antea ser¬
uiendi desiderium, iam Solis inclinationem
habet in locum Martis surrogandam. Sextum,
si fuit, vt abstineret à vanitatibus, iam habet
inclinationem Lunae, quam pro Venere com¬
mutare poterit. Quod si fecerit, longè aliam
strologiam intelliget, quàm docuerunt infide¬
les ex mundi sapientia, quae ad veram sapien¬
tiam collata, nedum stultitia est, sed mentis in¬
sania, de temporum euentibus iudicare cona¬
ta, quam reseruata sunt in arcanis Dei. Sed haec irri¬
soribus posita sunt sub ea qua apparent simplici¬
tate,