115
69
EPISTOLAE CHYM.
aptus aeri respondet è terra nascentibus
alimentum suppeditanti. studium cultura
est. industria culturae famula. tempus de¬
nique hec omnia in medico corroborat vt
perfectè enutriatur. His septem in Medicinę
studioso concurrentibus Medicum fieri posse
inquit Hippocrates, [GR] μὴ λογῷ μοῦνον [/GR] per vr¬
bes, [GR] ἀλλὰ καὶ ἔργῳ [/GR] obambulantem: illam au¬
tem non requirit [GR] πολυγλωττολογίαν [/GR], quae
fortè adornat medicum, non efficit: & ma¬
gis ad personae eius elegantiam, quàm me¬
dici essentiam constituendum vtilis est, &
profectò quid aliud emolumenti affert
sta peritia, nisi vt docti videamur verbis
cum res non suppetunt, quod est stultae am¬
bitionis: vel vt Arabicos, Graecosue intel¬
ligamus authores, quod est poenè infructu¬
osum. Nam omnibus perlectis, quid aliud
deportamus, obsecro: quàm pro vna veri¬
ratis spica, varios fasciculos errorum, ob¬
scuritatum, sophismatum, mendaciorum,
antitheseon, & quaedam experimentorum
fallacium impedimenta? haec multilingui¬
um laus erit, hoc ornamentum. sic descri¬
bi ipsos oportuit; quorum si quis in medi¬
cina vsus sit, ille erit profectò: quod libros
E iij