115
75
EPISTOLAE CHYM.
turam demonstrationem. Sed opponit,
"haud tutum esse sensuum sequi arbitrium, quod
his tam frequenter ac facilè imponitur. Nam
organo male affecto, medio infecto, obiecto pro¬
pius longiúsue collocato, modoque recipiendi in¬
epto, non aures tantùm, sed lingua, narés, cutis,
ipsique adeo oculorum excubitores falluntur. Im¬
mo inter mille viros sanitate (quantum iudi¬
care licet) fruentibus, pauci perfectè sentiunt,
& eodem modo vt alii. quòd enim huic acidum,
id alteri austerum est; quod vni acre, id duobus
amarum videtur," &c. Age: principium quod
petit Galenicus, disputationis gratia con¬
cedamus. nunquam tamen persuaserit ali¬
cui sensus tam planè hebetes fuisse, vt sal¬
ua mente albedinem niuis, caliditatem
gnis negaret. Vel si id faceret, ecquid indi¬
gnum putes, qui insanorum cruciamentis
affectus virgis vndique teratur? sed iterum
obiicit, "turpe esse ratione exclusa sensib. com¬
mittere iudicium": id quod fieri à nobis, nun¬
quam ne per insomnium quidem venit in
mentem. Sed veluti praetor in foro suam
non praecipitans sententiam, ex sola testi¬
um oculatorum relatione in hanc vel il¬
lam partem inclinat: ita etiam in medicis