115
78 THOMAE MVFETTI
quae modo sit) tanquam ex ipso latice de¬
promitur. Adhibe igitur multam rutam,
chelidoniam, feniculum, eufrasiam, mul¬
ta oxydertica remedia, ne oculi hominum
auctoritate quasi lemarum sordibus infe¬
cti, aut nihil, aut parum, aut perperam me¬
dicinam intueantur. Noli inquam per¬
mittere, vt te cuiusquam vinciat authori¬
tas, sed singulorum opinionibus gustatis,
corrigas quae falsae fuerint, vel confirmes
veras. sic tandem Theoriam Praximque
medicam assequeris, non qualem illi so¬
mniarunt, sed quam ipse [GR] αυτοθεασάμενος [/GR]
cognoscis esse bonam; Chymistam deni¬
que te prestes; singula videas; retine quae
tua sunt: homogenea (inquam) ab hetero¬
geneis accurate segreges. Quid enim me¬
dico cum causis animae? id Theologi dis¬
putent. coqui etiam saporum; pictores co¬
lorum; vnguentarii odorum; Musici sono¬
rum causas examinent. Tibi verò satis fu¬
erit nouisse, quid prosit & quid noceat tuo
subiecto. Has enim secundas qualitates
sensus exteriores afficientes, nunquam vel in
primarum mixtione, vel in alio quocunque
philosophorum figmento verè videris.
Quin