115
100
THOMAE MVFETTI
genti viui tam extremę caliditatis quàm
frigiditatis dyscrasia pollet, & ad putre¬
faciendum, rodendum, debilitandum,
eneruandum, ipsaque ossa totius humanae
fabricae stabilimenta labefactanda com¬
paratus est. Hinc igitur apoplexiae, para¬
lyses, fatuitates, rhemnata, hydropes,
leucophlegmatiae, oedemata, Ptyeli¬
smi; stomachi, cerebri, cordis, vesicae,
spinalis medullae aliarumque partium in¬
undationes nascuntur, non ex pituita,
aut phlegmate, quae praeter nomen ficti¬
tium nihil sunt. Atque his de principio cor¬
poris volatili expositis, nunc venio ad sa¬
lis, seu fixi illius principij anatomiam. Est
autem sal quoque vel domesticus, vel pe¬
regrinus: ille gratus, mitis, praeseruans à
putrefactione, vnitatis vinculum, & pro¬
prium quasi condimentum sanitatis. hic
verò (nempè peregrinus) acrimoniam,
aciditatem, ardorem, amaritudinem,
rosionem, puncturam, stimulationem,
perforationemque ex satorum seminis vi¬
tio, aut propria intemperantia contraxit,
omnium tam internorum, quàm exter¬
norum vlcerum, exiturarum, apostema¬
tum