106
THOMAE
MVFETTI
cero
animo
ostendit,
ad
Hippocratis,
Pa¬
tauinorumque
exemplar?
Praeterea
quae¬
nam
boni
futuri
medici
spes
est,
cum
pri¬
marij
illi
Regijque
antecessores
nullo
le¬
gant
ordine,
sed
nunc
illum,
nunc
alium
libellum
arripiant,
&
in
decem
explican¬
dis
vel
potiùs
implicandis
aphorismis
integrum
terant
annum?
Hoccine
est
do¬
cere
artem,
methodicè
legere,
tyronem
erudire,
Medicinam
absoluere?
Praele¬
ctoris
medici
istae
potiùs
videntur
par¬
tes:
ab
vtraque
Anatomia
incipiendo
to¬
tam
artem
tradere
discipulis,
omnemque
operam
in
ipsorum
quam
citissimam
ve¬
rissimamque
eruditionem
conferre.
In
tuos
verò
Antesignanos
non
cadit
haec
ap¬
pellatio.
eorum
orationes,
opera,
virtu¬
tes,
tantam
non
ferunt
molem.
Miseret
me,
ita
viuam,
lacrymisque
subinde
destil¬
lantibus
doleo
Academiarum
nostrarum
vices:
quoties
in
ipsis
nonnullos
medici¬
nae
studiosos
ceu
equos
quosdam
gene¬
rosissimos
in
planitiem
producendos
vi¬
deo:
quos
tamen
si
in
diaulo
videris
cur¬
rentes,
aut
pauidi,
aut
sternaces,
aut
an¬
heli,
aut
suffraginosi,
aut
cernui
reperi¬
untur.