137
18
DE CHEMIA.
& retinetur aqua coeli cum aqua terrae
propter seruitium suum, et propter are¬
nam suam honorat eam, & congregatur
aqua in aquam, Alkia in Alkiam, & de
albatur Alkia cum Astuam. Sunt uer¬
ba Actoris qui uoluit directionem Ani¬
mae in spiritum, donec commisceatur,
id est conueniat, & fiat res una, uelut
marmor. Et scito similiter quod dictum
est de aqua quàm memoraui, quae est
rex qui de coelo descendit in terram, cum
humore suo suscepit eum, & retinetur
aqua coeli ab aqua terrae. Voluit per
hoc aquam diuinam, quae est Anima,
& nominauit eum regem, quia spiri¬
tualis, & ex terra extractus est, & ascen¬
dit ad coelum. Et quod dixit de coelo ue-
nit, uoluit per hoc reductionem eius ad
terram suam. Et hunc regem quem
nominauimus, exponam tibi per illum
genitum quem memorauerunt, qui gi¬
gnitur in aëre, & fuit conceptus eius in
terra, uel inferius, & haec est uirtus su¬
perior coelestis, quam acquisiuit aqua,
quae extrahit aërem de aqua.
Dixit Hermes. Perficitur in ea uirtus
superior