193
VIRTVTE TVM MAIO-
RVM TVM VERO PROPRIA
nobilissimo iuveni, Michaeli à Conar¬
sin Borusso, Felicis à Conarsin Capita¬
nei in Hamerstein & Baldenburg &c.
Flio, S. P. D. Thomas
rastus Medicus.
Cvm superioribus annis medici
quidam elegantes & prudentes de
ratione ac via cogitassent, quà
partes medicamentorum puriores
& praestantiores ab impurioribus & ignobilio¬
rib. secernerent, ac conatui euentus pulchrè
respondisset, meritò ab omnib. opera eorum prae¬
dicata fuit. Quis .n.non laudet rem publicè
utilem ac salutarem: Non est opus multis ratio¬
nib. ostendere velle ingrata nobis medicami¬
na pleraque esse: cum sine ratione quotidie ferè
experiamur. Causae quoque explanationem, cur
aliquid fiat, perpauci cupiunt scire, quoties vel
sine huius cognitione fieri sciunt. Vtilem porrò
esse partium subtiliorum à crassioribus, puriorum
ab impuriorib. utilium ab inutilibus, gratarum
ab ingratis separationem, ne dubitari quidem
potest. Hanc in plantis earumque partib. (et similibus
):( 2