137
24
DE CHEMIA.
In alia uero medietate tabulae usque
ad extremitatem eius declinantem ad
sinistram, erant quinque sicut uidisti de¬
scriptas in carmine, quae sunt tres supe¬
riores, una simplex, & una ex duabus,
& haec est duorum in uno, & haec est fi¬
gura Solis habentis duos radios descen-
dentes, & Sol simplex habens unum ra-
dium, & est figura unius in una. Et su¬
bius in inferiore parte tabulae figura,
similiter duorum in uno, & hoc est quod
nominauit mundum inferiorem.
Tria uero superiora, imago est diui¬
nae spiritualitatis, in qua est aqua por¬
tata, quam uocant aurum, & nominant
hanc aquam diuinam naturae omnis
humidi, ex acetis, urinis, et lactibus, pin-
guedinibus, sanguinibus, & spermati¬
bus. Et uocant istam aquam nomini¬
bus omnium tincturarum, & florum.
Et intendunt per hoc Animam lapidis,
quam exaltauerunt in aquam istam suam,
& hoc est propter generationem suam
in praeparatione secunda.
Similiter nominant hanc aquam Nu¬
bem uiuificantem, mundum inferiorem,
& per