137
28
DE CHEMIA.
Residuum uero aquę, scilicet sex par-
tes quas nominant tincturas, et aquam
rubeam, et sanguineam, et nomine omnis
rubei, et sunt albae in manifesto, colorant
in rubeum. Et opus secundum est albi¬
ficatio et rubificatio, et sapientes haec
duo opera in unum contraxerunt. Nam
quando loquuntur de uno, loquuntur
etiam et de alio, unde diuersificantur le¬
gentibus eorum scripta.
Cum ergo mundata fuerit nigredo,
et reducta fuerit albedo, imbibunt terram
suam illis partibus, quę sunt sex partes,
diuisae in sex filias, et habent decem co¬
lores apparentes in composito, scilicet,
secundum numerum nouem aquilarum,
et decima est fex, de qua extractae sunt,
quas memoraui in prologo carminis
praecedentis, quas uidi depictas in toto
Elbarba scilicet domus, et quod in pedi-
bus de potentijs quas ibi memoraui.
Hęc sunt omnia quę ibi erant depi¬
cta in tabula, quę descripsi, sicut tunc
reperi, et contuli scientijs, ex his quę in
epistolis suis sunt. Et noui intellectum
quem indicauit ille Sapiens, ex eo quod
reliquit