137
41
DE CHEMIA.
tionem corporis eorum, quia est terra
eorum alba, post ingressionem trium
partium primarum super eo, ex nouem
partibus, & manifestationem nigredi¬
nis in eo. Vnde dixerunt, Dealbate au¬
rum, significauerunt hoc dicto, tertium
intellectum. Cum ergo dicunt dealbate
aurum, comprehendunt hos tres intel¬
lectus, in hac oratione una. Et nomi¬
nant haec tria, de primo masculo auri, &
uocant Animam extractam ab eo, post
complementum lapidis, cum suis per¬
mixtionibus auri, & est aurum sapien¬
tum in uirtute. In quo dixit Hermes.
Seminate aurum in terram albam fo¬
liatam. Terra alba foliata, est Corona
uictoriae, quae est cinis extractus à cine¬
re, & corpus eorum secundum. Nomi¬
nant autem corpus eorum, in quo semi-
nant aurum suum. Cum autem dixe¬
runt in libris suis secundum similitudi¬
nem exemplorum. Extrahe salem al¬
kali etc. per nigredinem, intelligit cor¬
pus suum, & per salem suum cinerem,
& animam, quam extrahunt ab eo. Ho-
mines uero qui legunt in libris moder¬
norum,
C v