137
45
DE CHEMIA.
in hac aqua praeparata prolongatione
praeparationis, res non existens in ea.
Propter quod dixerunt sapientes. Fa¬
cite res esse rem, & propterea factus est
lapis eorum agens res. Et quidquid est
in manibus hominum, est uacuum &
uanum. Quia uirtus, quam uocant Em-
brionem & genitum, non generatur
nisi in lapide eorum tingente, aliter quàm
uniuersi lapides, siue sicci, siue humidi
per putrefactionem, & calorem alarum,
sicut formatur pullus. Et sicut formatur
homo ex spermate, & alia animalia. Et
sic formantur res per putrefactionem,
& calorem alarum.
Deinde fecerunt hanc animam, per
attenuationem & subtiliationem, in con¬
uersione spirituum, ut tingat, & impri¬
matur corporibus. Propterea dicunt sa-
pientes. Aes nostrum est sicut homo ha-
bens spiritum, animam, & corpus. Pro-
pterea dicunt sapientes, Tria & tria sunt
unum. Deinde dixerunt, in uno sunt
tria, & spiritus, anima, & corpus sunt
unum, & omnia sunt ex uno. Et haec
praeparatio est quam uocant, Conuer¬
sionem