137
52
DE CHEMIA.
tus dealbat animas, et dominatur colo¬
re suo. Et nominant Animam aes, et ipsa
est fumus grauis, et ideo nominauerunt
spiritum Cernick, et argentum, quia de¬
albat aes eorum. Et quia dominatur spi¬
ritus colore suo huic Animae, et dealbat
eam, sicut argentum dealbat aes eorum.
Ideoque possibile fuit sapientibus dice¬
re, corpus et corpora, anima et animas,
spiritum et spiritus. Et si exiret hęc Ani-
ma à spiritu suo unà, dicerent animam
et animas, spiritum et spiritus, corpus et
corpora, nec dicerent hoc, nisi propter
hoc quod tibi demonstraui de egressio¬
ne eius paulatim. Nec mentiuntur,
quia egredientur ex partibus, et una¬
quaeque pars habet spiritum, et animam,
et corpus. Haec autem res est una, et
lia quae partitus est in plura, per ingres¬
sionem eius, super illa in gradibus suis,
ex ordinibus praeparationis, et dicitur
spiritus, et spiritus anima, et animę cor¬
pus et corpora, sicut ordinaui et demon
straui per dictum eorum ex pluribus,
et uno, et diuersis rebus. Et hoc est quan¬
do congregatur radix, et istud quod in¬
greditur