137
54
DE CHEMIA.
runt, memorando Planetas septem, et
signa. 12. et naturas eorum, et colores, et
quicquid in eis est. Cuius exemplum
est granum frumenti, quod non fit in
germine suo granum, nisi ex diuersis
rebus, cum sit res una, et diuersę res sint
praeparationes eius, in multis diebus et
noctibus, per humorem terrae, et calo¬
rem solis. Quia prius terra aratur, et se¬
ritur, postea metitur, deinde trituratur,
et uentilatur, et alia multa quae operan¬
tur homines, donec extrahantur grana,
deinde purgantur, et moluntur, et tarta¬
risantur, et massantur, fermentantur, et
coquuntur, et fit panis, et hoc non fit
nisi ex diuersis rebus, in multis diebus,
et noctibus et horis, et ex hoc consequi-
tur hoc quod consignauimus prius. Et
multitudo praeparationis tam uaria est,
ut comprehendi uix possit. Deinde et
sophismata Sapientum accedunt, ueluti
cum dicunt, quod res nostra est ex una
re, non opinetur aliquis, quod sit ex una
re, sed ex diuersis, quae praeparatae, factę
sunt unum. Et hoc dictum tibi monstra
uit intellectum ipsorum in illo.
Quando