193
Cur, quae
certis solum
partibus
gunt, tota
dicuntur
gere substan¬
tia?
DE AVRO POCVLEN.
41
gem, cur, quae certis duntaxat substantię
suae partibus aliquid agunt, tota id dican¬
tur substantia agere? ER. Ideo sic lo¬
quimur, quia partes illae tales nunquam
& nusquam extra illam substantiam na-
scuntur. Nam Rhabarbari particulae, in
quibus, ut in proprio subiecto, inhaeret
virtus illa, qua, iuxta opinionem Medi¬
corum, flavam bilem detrahit ac pur¬
gat, in re alia nulla proveniunt, quàm in
Rhabarbari substantia: tametsi in eadem
illa tum adstringentes tum aliae particu¬
lae cum purgantibus permistae continean¬
tur. In rosa quam multae quanquam di¬
screpantes, (sensus etiam testimonio) re¬
periuntur partes? Percipit gustus dulce¬
dinem, acrimoniam, acerbitatem, clarè
satis. In eadem & esculenti aliquid est, ac
purgatoria insuper facultas: quas nobis
differentias experientia demonstravit.
Sicut ergo rosa tota substantia purgare
bilem putatur, licet non omnibus parti¬
bus id praestet, ita & alia pharmaca totis
substantijs vim agendi aut patiendi cer¬
tam sortita sunt: licet ea non in omnibus
omnino partibus aequaliter insit. Nam
c 5