193
DE AVRO POCVLEN.
43
Quippe aliter atque aliter haec potestas
afficitur, pro diversarum partium alia¬
rum permistione. Separari eiusmodi
partes videntur ablutione, coctione, ma¬
ceratione, destillatione, aut modis alijs
talibus: sed nunquam industria vel arte
ulla sic secernuntur, quin totius proprie¬
tatem aliqua ex parte reservent: atque
eo modo ab alijs purgantibus differant.
Ergo si nihil in antedictis desideras, &
quę diximus percepisti, facilior ad prin¬
cipalem quaestionem est iam responsio.
EVR. Nihil requiro amplius. Scio enim
& rerum naturae, & doctrinę Gale. consen¬
taneas esse explicatas hypotheses. ER.
Metalla & Metallis cognata (qualia sunt
hydrargyrum, antimonium, chalcanthum,
chalcitis, Misij, Sorij, &c. & his affinia) in¬
ter alimenta numerari non debere, nul¬
la ostensione eget: cum experientia om¬
nium seculorum id evidenter demon¬
stret. Quid enim in magna fame, praeser¬
tim vero in urbium longis obsidionibus
non tentaverunt homines famelici ede¬
re? Qui nescit, tum profanes tum sacras hi¬
storias consulat, illustre exemplum inaudita
Metalla non
esse inter
limenta col
locanda, ar¬
gumentum
1. ab expe¬
rientia.