137
62
DE CHEMIA.
postea nitebant super praeparatione ci¬
borum, & gallinarum earum, & capil¬
lorum, et lapidum eorum carentium hu¬
more, siccorum, combustorum, corru¬
ptibilium, frigidorum, malorum, ex qui¬
bus quęrunt quàm non habent tinctu¬
ram, quo tingunt aurum et argentum.
Sic ergo errauerunt, et damnificati sunt,
damno apparente. Reuertamur ergo
ad illud, de quo digressi sumus, in extra-
ctione Animae paulatim, et paulatim à
corpore suo.
Dixit rex Marchos, et est typicum in
eo et parabola, in uenatione Leonis, se¬
cundum quod ipse ordinauit, quia re¬
tinet in similitudinibus modos typicos,
et in parabolis, ut annunciet posteris
per hoc, quanta sciebant philosophi, et
quanta malitia erat, et est in homini¬
bus, et contumacia, ut deueniant homi¬
nes insipientes ab ista scientia, et tamen
est propinqua habentibus intellectum.
Dixit ergo Marchos matri suae. Quo¬
modo uenaris leonem? et admirata est
mater eius, et dixit. Ego respicio in
cum, cum uult arripere iter suum, et
exiens