137
65
DE CHEMIA.
quam decoxerimus, recipimus ius eo¬
rum, & nutrimus in uase uitreo, deinde
reducimus ad corpus Leonis istius, &
decoquimus cum illo iure. Innuit per
illam decoctionem, permixtionem, &
reductionem, donec liberetur Anima
paulatim & paulatim, uidelicet reduca¬
tur totum super Leonem, & coquatur
cum eo, & destilletur quousque non re¬
maneat humiditas in illo corpore, quae
non egrediatur cum aqua, scilicet ani¬
ma.
Et quod dicis, Quando decoctus fue-
rit ille Leo, colamus ius, & proijciamus
carnes eius (intendit per hoc quod di¬
cit carnes, feces lapidis. Et quod dicit.
Calefacimus eis aquam extractam a cor¬
dibus statuarum ex lapidibus, uult per
corda Animas lapidis, in Magnesia col-
lectas, quae sunt masculus & foemina,
& fratres eorum qui sunt albi & citri¬
ni, uidelicet masculus primus, cuius
color est obscurus, & masculus secun¬
dus, quem diximus fieri masculum, &
est in natura aëris, color est apud eos ru-
beus. Per hoc etiam quod dicit. Cadit de
coelo
E