193
DE AVRO POCVLEN.
47
liquari, is rursus videt, esculenta fieri non
posse. Profectò quae nobis alimento sunt
futura, in liquorem fundi & in sanguinem,
qui liquidus est, verti oportet. Hoc qui
Metallis contingere posse arbitratur, sen¬
su communi videtur carere. Ligna arbo¬
rum, quarum fructus nobis gratissimi
exsistunt, & quarum temperatio non tam
diversa est à corporis nostri temperamen¬
to ac Metallorum, propter unam duri¬
tiem siccitatemque alere nos nequeunt.
Quomodo igitur in Metallis cibum quae¬
sieris? quae non tantum sunt lignis du¬
riora & sicciora, verum etiam tempera¬
menta obtinuere infinito intervallo à
corporis nostri temperie distantia? Caete¬
rum siccitatis nimiae ac duritiae ratio¬
ne inepta fieri talia, ut à nobis ciborum
instar concoquantur, id demonstrat, quod
teneriora arborum germina & comedi¬
mus & concoquimus. Sic & ossa, ligamen¬
ta, & duriores cartilagines animalium, quo¬
rum carnes quotidie usurpamus, concoque¬
re nullo modo possumus, postquam ex¬
siccata sunt aetate: licet aliqua ex his an¬
tea edere potuerimus. FVR. Quae
huius rei causa est? Etenim ossa
Duriora non
venire in ci¬
bos proba¬
tur.