137
68
DE CHEMIA.
trahere, calefaciunt cum igne suo, quem
mensurati sunt illi, & occultauerunt, &
cum inuenit illam calor illius ignis, sol¬
uitur, & fit aqua currens. Cum autem
praeparata fuerit, reuertitur ad formam
suam priorem, & congelatur, & exten¬
ditur albedo eius.
Similiter cum soluitur, non soluitur
totum, sed soluitur ex eo parum, & con-
tinuant in eo patientiam, & reductio¬
nem in praeparatione, & hoc quod ex¬
trahitur qualibet die parum, est illud
quod dixit Marchos matri suae in ue¬
natione Leonis, & extractione manus
eius dextrae, quam abscidit, deinde ex¬
traxit sinistram etiam, donec perueniat
ad id quod audisti.
Deinde ad secundum modum quem
assignauit, et peruenit huc usque ad hanc
aliam assignationem. Et hoc est quod
dixit congelatur & soluitur, abluit
mnem rem, auffert omnem nigredinem.
& tingit omne nigrum, & facit album
& tingit omne album, & facit rubeum.
Et ideo res magnificatur, & exaltatur,
& facta est domina omnium rerum,
quia