137
70
DE CHEMIA.
immortalis, quem potest ignis combu¬
rere, & propter hoc extrahitur tinctura
uera, Kalid id est fixa, incombustibilis,
cum granum eius prius fuerat combu¬
stibile.
Et quidquid est ex aliquo super quod
ingreditur corruptio, combustio, & an¬
nulatio, non habet in se tincturam. Quod
si esset in aliquo combustibili & corru¬
ptibili tinctura, esset tinctura non fixa,
sed combustibilis & corruptibilis, sicut
radix eius ex quo est.
Et propter hoc dixerunt sapientes,
quod fixum facit res fixas. Et dixit Her-
mes, quod secretum & uita cuiuslibet
rei est aqua, & aqua suscipit nutrimen¬
tum hominum & aliorum, & in aqua
est maximum secretum. Hoc modo au¬
tem fit, ut in fermento fermentum, &
liua oliuae, & in quibusdam arboribus
gummi, & in persicis oleum. Et omne
genitum habet principium ab aqua. Et
dixit dominus, cuius nomina sanctifi¬
centur, fecimus ex aqua omnem rem.
Ille autem qui fecit in eis fermentum,
oleum, & gummi, & pinguedines, fecit
uolun¬