137
78
DE CHEMIA.
quod oritur super eo Luna terrę et Sol
eius, et Stellae eius, et Ventus eius, et di¬
uersi colores terrae eius. Item dixit Mar-
chos et est tempus in isto genito quod
nascitur de quo facit talem similitudi¬
nem. Tunc aedificabimus sibi talem do¬
mum, quę dicitur monumentum Siho¬
ka. Dixit, terra est apud nos quę dicitur
tormos, in qua sunt reptilia commeden¬
tes opaca ex lapidibus adurentibus, et
bibunt super eis sanguinem hircorum
nigrorum, manentes in umbra, conci¬
piunt in balneis, et pereunt in aëre, et
gradiuntur supra mare, et manent in
monumentis et etiam manent in sepul¬
chris, et pugnat reptile contra mascu¬
lum suum, et in sepulchro manet ma¬
sculus eius 40. noctibus, et in domun¬
cula 40. noctibus, erit uacans sicut co¬
lumbae albae et prosperabitur gressus et
proijciet semen suum supra marmorem
in simulachrum, et uenient corui uolan-
tes et cadunt supra illud et colligunt.
Deinde uolabunt ad cacumina mon¬
tium, ad quae nemo potest ascendere, et
dealbantur et ibi pullulant, et haec est
parabola