193
DE AVRO POCVLEN.
63
externa fame coacti talia vel nunquam
ingesserunt, vel nullum ex eis fructum per¬
ceperunt. Ratio supra iam fuit exposita:
quod videlicet nimis sunt elementis pro¬
pinqua & ab ea mistione, quę animatis
reb. convenit longissimè absunt. Sanè veri¬
simile est, ne dicam necessarium, materiam
viventium corporis nostri materiae magis
similem esse, quam vita carentium. Si enim
materiam temperatione atque instrumen¬
torum varietate formae muneribus respon¬
dere oportet: ac formae vitales plures &
nobiliores simul habent facultates, quam
formae rudiores, necessarium omninò est,
illarum subiecta temperatiora & formarum
officijs accommodatiora exsistere, quam ha¬
rum. Tantum ergo inter se habent materie vel
subiecta formarum similitudinis, quantum
psę formę. At vitalis forma cum vitale co¬
gnationem habet maiorem, quam cum non vita¬
le. FVR. Intelligo argumentum. Scio & Para¬
celsum liber de phar. dicere, omnes cibos,
quos ingerimus, vivere. Aliàs enim foete¬
re, inquit, oporteret. Sed non moror insul¬
sas eius nugas. Hic verò duo mihi occur¬
runt scrupi, unus est, quòd metalla vita