137
85
DE CHEMIA.
uit lapidem coloribus proprijs, qui ap¬
parent in praeparatione. Dixit sapiens
assigna mihi illum. Dixit, & est corpus
magnesiae nobile, quod commendarunt
omnes philosophi. Dixit, Quid est ma¬
gnesia? Respondit Magnesia est aqua
composita congelata, quae repugnat
igni. Hoc mare latum, magnum, bo¬
num, cuius bonitatem commendauit
Hermes. Fecit enim magnesiam hic spi-
ritum & animam, & corpus cinerem,
qui est intus in cinere. Et dixit Plato.
unumquodque est unum, quia omnis
homo est animatus, sed non omne ani¬
matum est homo, sed quoddam anima-
tum est homo, & in natura hominis est
illud, quod est in natura animati. Nec
potest recte dici, quod omne animatum
est homo, cum enim dicis, animatum,
comprehendis in eo bestias terrę et uo¬
lucres coeli, et homines, et arbores, et
uegetabilia, sed cum dicis homines, non
comprehendis aliquid ex illis.
Intellige hoc dictum Platonis, et quid
intendit. Item dixit Plato, omne aurum
est aes, et non è conuerso. Nonne uides
quod
F iij